monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 51, 14
Quid autem tunc dicent qui ridebunt? Et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum. Videte corpus terrenum. Quantum habebis, tantus eris. Proverbium avarorum, rapacium, innocentes opprimentium, res alienas invadentium, commendata negantium. Quale hoc proverbium? Quantum habebis, tantus eris; id est, quantum habueris pecuniae, quantum acquisieris, tanto plus poteris. Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non dicat pauper forte malus: Ego non sum de hoc corpore. Audivit enim Prophetam dicentem, Speravit in multitudine divitiarum suarum: continuo si pauper est, attendit pannos suos, respexit iuxta se forte divitem in populo Dei orantius vestitum, et ait in corde suo, De isto dicit, numquid de me? Noli inde te excipere, noli separare, nisi videris et timueris, ut postea rideas. Nam quid tibi prodest, si eges facultate et ardes cupiditate? Quando Dominus noster Iesus Christus abeunti a se illi diviti contristato dixerat, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me, et magnam desperationem divitibus praenuntiarat, ut diceret facilius posse camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum; nonne continuo discipuli contristati sunt, dicentes apud seipsos: Quisnam poterit salvari ? Ergo quando dicebant, Quisnam poterit salvari? divites paucos attendebant; latebat eos tanta pauperum multitudo? Non sibi poterant dicere: Si difficile est, imo impossibile ut intrent divites in regnum coelorum, sicut impossibile est ut intret camelus per foramen acus, omnes pauperes intrent in regnum coelorum, divites soli excludantur? Quot sunt enim divites? At vero pauperum millia innumerabilia. Non enim tunicas inspecturi sumus in regno coelorum; sed vestis cuiusque fulgor iustitiae deputabitur: erunt ergo pauperes aequales Angelis Dei; induti stolis immortalitatis, fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui : quid nobis est de divitibus paucis sollicitos esse aut laborare? Non hoc senserunt Apostoli: sed cum Dominus hoc dixisset, Facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum: illi apud se direntes, Quisnam poterit salvari? quid attenderunt? Non facultates, sed cupiditates. Viderunt enim etiam ipsos pauperes, etsi non habentes pecuniam, tamen habere avaritiam. Et ut noveritis non pecuniam in divite, sed avaritiam condemnari, advertite quod dico: respicis illum divitem stantem iuxta te; et forte in illo est pecunia et non est avaritia, in te non est pecunia et est avaritia. Pauper ulcerosus, aerumnosus, linctus a canibus, non habens opem, non habens escam, non habens forte ipsam vestem, ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae . Eia tu pauper gaudes modo, numquidnam tibi et ulcera optanda sunt? Nonne patrimonium tuum sanitas est? Non est in hoc Lazaro meritum paupertatis, sed pietatis. Nam vides qui sublatus est, non vides quo sublatus est. Quis est sublatus ab Angelis? Pauper, aerumnosus, ulcerosus. Quo sublatus est? In sinum Abrahae. Lege Scripturas, et invenies divitem Abraham . Ut noveris, quia non divitiae culpantur : habebat Abraham multum auri, argenti, pecorum, familiae; dives erat, et in eius sinum Lazarus pauper sublatus est. In sinum divitis pauper: an potius ambo Deo divites, ambo a cupiditate pauperes?